

Liber Regum Tertius*
Caput 12: Versus 1-4
Venit autem. Durissimum.Quomodo hoc verum est, cum superius dictum sit, quod Salomon non constituit quemquam servire de filiis Israel? Utique non fecit eos servire in agricultura vel alio servili opere. Verum principes ex eis constituit per singulas tribus, qui reddebant regi per vides singulis mensibus annonam, etc., quae de expensa regis superius referuntur, quod modo durissimum jugum appellant.